HISTORIA LIBRI JUDITH

CAPUT VIII: De inventione ignis

#II Esdr. VII#II Esdr. VIII#II Machab. I

Postquam autem aedificatus est murus, quia rari erant habitantes in Jerusalem, praecepit Nehemias ut clauderentur portae ante solis occasum, nec aperirentur ante calorem solis. Cumque immineret mensis septimus, qui fere totus apud eos solemnis est, convenerunt in Jerusalem quasi vir unus. Et accepit Nehemias, quod non habebant ignem de sublimi. Traditumque est ei a senioribus, quod Jeremias in diebus captivitatis absconderat stipites altaris et prunas in inferioribus terrae in valle Josaphat. Cumque venissent ad locum, eruderaverunt puteum, et invenerunt stipites, et prunas, et aquam crassam, tollentes ea super struem lignorum, et hostias, quae erant super altare projecerunt, et erupit ignis. Et appellavit Nehemias hunc diem Nephthar quod interpretatur purificatio. Alii dicunt Nephi. Et orabant sacerdotes, Jonatha inchoante, et caeteris respondentibus. Nehemias quoque specialem edidit orationem.